monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 18. <<<     >>> 20.

19. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Paralyticus curatus.
2 - Quis vero possit silentio praeterire, quod Gazanus Maiomites haud longe a monasterio eius, lapides ad aedificandum de ora maris caedens, totus paralysi dissolutus, et ab operis sociis delatus ad sanctum, statim sanus ad opus reversus est?
3 Etenim littus quod Palaestinae Aegyptoque praetenditur [Fort. protenditur] per naturam molle arenis in saxa durescentibus asperatur; paulatimque cohaerescens sibi glarea, perdit tactum, cum non perdat aspectum.